[10]
quis autem rex umquam fuit tam insignite
impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni
venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod
praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel
universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio,
nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla1
pendebatur aurum, numerabatur2 pecunia; una in domo
omnes quorum intererat totum imperium populi Romani
nundinabantur3. supplicia vero in civis Romanos nulla
Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos
in custodiam dederat et Brundisi ad4 ccc5 fortissimos
viros civisque optimos trucidavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.