[21]
quid est
aliud de eo referre non audere qui contra se consulem
exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare1? necesse
erat enim alterutrum2 esse hostem; nec poterat aliter de
adversariis ducibus iudicari3. si igitur Caesar hostis, cur
consul nihil refert4 ad senatum? sin ille a senatu
notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo
tacuerit, se hostem5 confessus sit? quem in edictis Spartacum
appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere
audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.