[34]
quapropter ne multa
nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam
commendandam censeo eisque permittendum ut rem
publicam defendant provideantque ne quid res publica
detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni1
sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias
ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti,
brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque
vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem,
sed fortasse serius2 decernetis. de re publica quoad rettulistis
satis decrevisse videor.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.