[51]
quam ob
rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora
exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione
liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici
doloris quae plus apud eum possit quam salus
civitatis. audeo1 etiam obligare fidem meam, patres conscripti,
vobis populoque Romano reique publicae; quod
profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem
pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem
temeritatis2. promitto, recipio, spondeo, patres conscripti,
C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit3 qualemque
eum maxime velle esse et optare debemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.