[6]
tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum
pecunia1, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae
excusationes sunt: 'meus amicus est.' sit patriae prius.
'meus cognatus.' an potest cognatio propior ulla2 esse
quam patriae in qua parentes etiam continentur? 'mihi
pecuniam tribuit.' cupio videre qui id audeat dicere3.
quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam
sententiam dicatis aut quam sequamini.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.