[23]
an cum municipiis
pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis
faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis
oppidis curiam populi Romani non desideretis1? laudandi
sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes
pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice
est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si2
qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient3.
Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae
potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis
esse nullo pacto potest.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.