[2]
atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam
modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit,
aliam sententiam se1 dicturum fuisse eamque se ac re publica
dignam, nisi propinquitate impediretur. ergo ille avunculus:
num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at
in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam
in sententia2 non putabant: tumultum appellare malebant,
ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse
bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse3 sine bello non
potest.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.