[9]
Vt vero Pansae consulis
accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici
ferre didicissent, tum vero denique1 filium meque2 seduxit
atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se
diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi
sumus adversari voluntati3. movebatur singulari pietate
filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat:
sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini
animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude
et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis
esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum
cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata
vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui
quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio
omen fati videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.