previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [63]

iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse1. idem effers2 Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor3 sine periculo possim confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres4, alia quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste fecisse ludos.' quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse.' quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur. [64]

non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare5, si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis6 arbitror ut non ita multum mihi7 gloriae8 sit ex quaesturae laude repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem9 fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus10 liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me11 inauditi. [65] itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia12 Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse13, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam14 esset novi. cui cum respondissem me e15 provincia decedere: 'etiam me hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.'


1 putavisse scripsi: putabis fuisse (opinor ex putabisse) codd.: fuisse Gulielmius

2 effers ut fers T: ecfers Garatoni

3 defensor T: defensori E: defensurus Klotz

4 enumeras T

5 adrogare TE, Schol.: arrogasse cett.

6 imperiis TEa: rebus b2ψ2: om. cett.

7 multum mihi TE: mihi multum cett.

8 gloriae TEa: om. cett.

9 aut clar. aut grat. TE: aut. grat. aut clar. cett.

10 mancipibus TE: municipibus cett.

11 in me TE: om. cett.

12 decedens e provincia om. b1: del. Campe

13 in his locis solent esse TE: solent esse in his locis cett.

14 num quidnam TE: numquid in ea cett.

15 me e bc: mea T: mea e cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: