previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pardalisca

Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,

cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,

nescio unde auxili, praesidi, perfugi

mi aut opis copiam comparem aut expetam:

5tanta factu modo mira miris modis

intus vidi, novam atque integram audaciam.

cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,

quid in mali fáxit ira pércita.

eripite isti gladium, quae suist impos animi.

Lys.

10Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?

Pardalisca.

Par.
Perii, unde meae usurpant aures sonitum?

Lys.

Respice modo ad me.

Par.
O ere mi

Lys.
Quid tibi est? quid timida es?

Par.
Perii.

Lys.

Quid, periisti?

Par.
Perii, et tu periisti.

L.
A, perii? quid ita?

Par.

Vae tibi.

L.
Immo, vae tibi sit.

P.
Ne cadam, amabo, tene me.

Lys.

15Quidquid est, eloquere mihi cito.

Par.
Contine pectus,

face véntum, amabo, pállio.

Lys.
Timeo hóc negoti quíd siet,

nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.

Par.

Óptine aurís, amabo.

Lys.
I ín malam a crucem,

péctus, aurís, caput téque di pérduint,

20nám nisi ex scio, quídquid hoc ést, cito, hoc

iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,

ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.

Par.

Ere

Lys.
Quid vis mea me áncilla?

Par.
Nimiúm saevis.

Lys.
Numeró dicis.

sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:

25quid íntus tumúlti fuít?

Par.
Scibis, aúdi.

malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos

tua áncilla hoc pácto exordíri coépit,

quod haúd Atticám condecét disciplínam.

Lys.

Quid ést id?

Par.
Timór praepedít dicta línguae.

Lys.

30Possúm scire ego ístuc ex quid negótist?

Par.
Dicam.

tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis

dare úxorem, ea íntus

Lys.
Quid íntus? quid ést?

Par.

Imitátur malárum malám disciplínam,

viró quae suo ínterminetur: vitam

Lys.

35Quid érgo?

Par.
Ah

L.
Quid ést?

P.
Interémere ait vélle vitam,

gladium

Lys.
Hém.

Par.
Gladium

Lys.
Quid eúm gladium?

Par.

Habet.

Lys.
misero mihi, cúr eum habet?

Par.

Inséctatur ómnis domí per aedis,

nec quémquam prope ád se sínit adire:

40ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes

metú mussitánt.

Lys.
Occidi átque intérii.

quid ílli obiéctumst malí tam repénte?

Par.

Insánit.

Lys.
Sceléstissimum me esse crédo.

Par.

Immó si sciás dicta quaé dixit hódie

Lys.

45Istúc expetó scire. quíd dixit?

Par.
Aúdi.

per ómnis deós et deás deierávit,

occísurum eum hác nocte quícum cubáret.

Lys.

Men óccidet?

Par.
Án quippiam ád te attinét?

Lys.
Vah.

Par.

Quid cúm ea negóti tibíst?

L.
Peccavi:

50illúc diceré, vilicúm, volébam.

Par.

Sciéns de via ín semitám degrédere.

Lys.

Numquíd mihi minátur?

Par.
Tibi ínfesta solist

plús quam cuiquam.

L.
Quam ob rem?

P.
Quia se dés uxorem Olýmpioni,

neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in

55crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,

áb ea uti caveás tibi.

Lys.
Perii hércle egó miser.

Par.
Dígnus es.

Lys.

Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor

adaéque misér.

Par.
Ludo ego húnc facete;

nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:

60era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,

ego húnc missa súm ludere.

Lys.
Heús Pardalísca.

Par.

Quid ést?

Lys.
Est

P.
Quid?

L.
Ést quod volo éxquirere éx te.

Par.

Moram óffers mihi.

Lys.
Át tu mihi óffers maerórem.

sed étiamne habét nunc Cásina gladium?

Par.

65Habét, sed duós.

Lys.
Quid, duós?

Par.
Alteró te

occísurum aít, alteró vilicum hódie.

Lys.

Occísissimús sum omniúm qui vivont.

lorícam induám mi optumum ésse opinor.

quid úxor mea? nón adiit átque ademit?

Par.

70Nemo aúdet prope áccedere.

Lys.
Éxoret.

Par.
Órat:

negát ponere álio modo úllo profécto,

nisí se sciát vilicó non datum íri.

Lys.

Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.

nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,

75ut núbat mihi? íllud quidém volebam,

nostró vilico.

Par.
Saepícule peccas.

Lys.

Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,

dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,

gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.

Par.
Núntiabo.

L.

80Ét tu orato.

P.
Et ego órabo.

L.
At blande órato, ut solés. sed audin?

si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.

Par.

Operám dabo.

Lys.
Face ut ímpetres.

Par.

Eo núnciam, nisi quíppiam

remoráre me.

Lys.
Abi et cúra.

85redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (66 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: