previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[8] abnveram bello Italiam concurrere teucris id est prohibueram Italiam contra Troianos bella suscipere. atqui dixit in primobellum ingens geret Italia” . quod ita solvitur: aut quia cum uno deo vel dea aliter loquiturunde est in primohic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet” —, aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem: aut certe quia ait in primoternaque transierint Rutulis hiberna subactis” . illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, utfinitimas in bella feram rumoribus urbes” , et Iuno pollicita est se magis esse facturam, utego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam” . 'abnueram' autem prohibueram, ut contra 'adnuit' promittit et consentit significat. abnveram b. i. c. t.] quo modo 'abnueram', cum ipse in primo dixeritbellum ingens geret Italia?” sed secundum sapientes quosdam alia est necessitas fati, alia voluntas deorum, vis nulla est: quod ipse manifestius in quinto ostendit his versibusvel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum posceret ordo” : nam et in primo de ira Iunonis aitacti fatis maria omnia circum” , et iterum in primo fatorum arcana se dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum. sed ibi secreto filiae dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui propter removendam eorum dissensionem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: