previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7] myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκας vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono. myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est μύρμηκες, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iungere; nam et post aithic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles” . aut duri miles vlixi 'duri' non laboriosi, sed crudelis, utquem dat tua coniunx dura” . nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas. miles vlixi] [sane] quaedam si singulariter proferantur, interdum gratiora sunt, utTros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur” . 'Ulixi' autem vetus genetivus est, utatque inmitis Achilli” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: