previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[332] excipit dolo interficit, utaemulus exceptum Triton” . patrias aras alii Achilleas intellegunt; [aut quod ibi Achilles occisus sit] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare: [neque enim aut Pyrrhus, aut Apollo Delphis oriundi sunt]. alii 'patrias' Apollineas volunt a Patris, Achaiae civitate, in qua Patrius Apollo colitur. nec debemus quaerere, cur non Delphicas dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque alia ponuntur, ut in quartoItaliam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes” , cum a Delio tantum eum constet accepisse responsa. sunt qui dicunt ab Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas. alii in templo Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam ΠΑΤΡΙΟΥ ΑΠΟΛΛΩΝΟΣ ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cortinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognominavit. inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas. hinc ergo et delphinum aiunt inter sacra Apollinis receptum; cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est. invenitur tamen apud Cornificium Longum, Iapydem et Icadium profectos a Creta in diversas regiones venisse, Iapydem ad Italiam, Icadium vero duce delphino ad montem Parnasum, et a duce Delphos cognominasse, et in memoriam gentis, ex qua profectus erat, subiacentes campos Crisaeos vel Cretaeos appellasse, et aras constituisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: