previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[641a] macte magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta. 'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persiusstemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutaspro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergiliusvicinosque ignare paras invadere portuspro 'ignarus', et alibiquos Amasene paterpro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: nam et alibidives inaccessos ubi Solis filia lucoset iterumdives quae munera Didopraetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibidives opum variarumetdives pictai vestis et auri” . item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatiusnatalemque mares Delon Apolliniset Plautus in Pseudolonatalem hunc mihi diem scitis esse(Ps. 179), Vergilius his omissis dixitPhyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla” . ergo et hic ita subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut EnniusLivius inde redit magno mactatus triumpho” . et Lucilius lib. V. “macte, inquam, virtute simulque his versibus esto” , et in pontificalibus sacrificantes dicebant deomacte hoc vino inferio esto” . nova virtvte aut magna et mira, utPollio et ipse facit nova carmina” : aut re vera 'nova', id est rudi, quantum ad bellum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references from this page (1):
    • Plautus, Pseudolus, 1.2
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: