Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientis pellere terra.
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro
“Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
280in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
Audentis Fortuna iuvat,”
285haec ait et secum versat, quos ducere contra
vel quibus obsessos possit concredere muros.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.