At Iovis interea monitis Mezentius ardens
690succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
695vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
700succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
donat habere umeris et vertice figere cristas.
Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
705Cisseis regina Parin creat: urbe paterna
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
Ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosve palus Laurentia, silva
710pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
715non ulli est animus stricto concurrere ferro;
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,
dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.