previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
45Ventum erat ad limen, cum virgo. “Poscere fata
tempusait; “deus, ecce, deus!” Cui talia fanti
ante fores subito non voltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument; maiorque videri,
50nec mortale sonans, adflata est numine quando
iam propiore dei. “Cessas in vota precesque,
TrosaitAenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus.” Et talia fata
conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
55ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te, penitusque repostas
60Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva,
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens
65gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates,
praescia venturi, da, non indebita posco
regna meis fatis, Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
70instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,
75ne turbata volent rapidis ludibria ventis;
ipsa canas oro.” Finem dedit ore loquendi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUMAE
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: