previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXXI.

Ut Augustinum per litteras, ne de uirtutibus suis gloriaretur, hortatus sit.


QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis, quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his uerbis hortatur:

Letter to Augustine.
Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerent:Domine, in nomine tuo etiam
Luc. x. 17. ib. 20.
daemonia nobis subiecta sunt,protinus audierunt:Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.In priuata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur:In hoc gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.

Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, siue per operam reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam reuoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: