previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXXII.

Ut Ædilbercto regi litteras et dona miserit.


MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura; temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis suo labore et industria notitiam prouenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae epistulae hoc est:

Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum Gregorius episcopus.

Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum

Letter to Ethelbert, June 22, 601.
regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibus.

Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus reuocans omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suac reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri.

Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem

Matth. xxiv. 7; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11.
temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant.

Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam

cf. Phil. i. 6.
suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat, domine fili.

Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: