previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II.

Ut de ligno crucis, quod idem rex contra barbaros pugnaturus erexerat, inter innumera sanitatum miracula, quidam a dolentis brachii sit langore curatus.


Cross erected by Oswald before the battle,
OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur; et hoc facto, elata in altum uoce cuncto exercitui proclamauerit: ‘Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat; scit enim ipse, quia iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.’ Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines aut pecudes potauerint, siue asperserint, mox sanitati restituuntur.

Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth,

at Hefenfelth.
quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit; significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.

A miracle.
Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit, ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti langoris habuisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: