previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V.

De uita Aidani episcopi.


AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum,
Character of Aidan.
ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam uiuebat cum suis, ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret; uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.

In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, siue adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum deuenissent. Et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus; et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis, siue ad orandum egredi. Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare. Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat; sed aspera illos inuectione corrigebat. Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.

Tradition
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque
about the sending of Aidan.
genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, praedicatore dolentes. Tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta
1 Cor. iii. 2.
apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.’ Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: