previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XII.

Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit; et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi.


QUARTUS Occidentalium Saxonum antistes
Bishops of the West Saxons.
Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et diuisum inter se tenuerunt annis circiter X; ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia. Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante; ac Romam abiens, ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latius dicendum est.

Ethelred of Meroia ravages Kent, A. D. 676.
Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis uel diuini timoris fedaret, ciuitatem quoque Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit. Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens; quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo seruiens, et ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae carmina diuertens. Pro quo Theodorus in ciuitate Hrofi
Bishops of Rochester.
Cuichelmum consecrauit episcopum. Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.

Comet.
Anno dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa; et tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens.
ef Eddius, c 24.
Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et
Expulsion of Wilfrid, A.D. 678.
reuerentissimum antistitem Uilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent; Bosa uidelicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum prouinciam
Division of the Northumbrian diocese.
gubernaret; hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et Eadhaed in prouinciam Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem prouincia proprium accepit praesulem, II Ediluini, III Eadgarum, IIII Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit; unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos, horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad prouinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedilred prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
678 AD (1)
676 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: