previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII.

Ut Caedualla rex Occidentalium Saxonum baptizandus Romam uenerit; sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina deuotus adierit.


Cædwalla resigns and goes to Rome, A. D. 688.
ANNO autem regni Aldfridi tertio, Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, uenit Romam; hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestis introitum; simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad aeterna gaudia iam mundus transiret; quod utrumque, ut mente disposuerat,
His baptism and death, April, 689.
Domino iuuante conpletum est. Etenim illo perueniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati paschalis anno ab incarnatione Domini DCLXXXVIIII; et in albis adhuc positus, langore correptus, XII-o. Kalendarum Maiarum die solutus a carne, et beatorum est regno sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen inposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cuius sacratissimum corpus a finibus terrae pio ductus amore uenerat, etiam nominis ipsius consortio iungeretur; qui in eius quoque ecclesia sepultus est; et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo:

Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares; Quaeque patrum uirtus, et quae congesserat ipse Caedual armipotens, liquit amore Dei;

Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas,

Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit.

Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum

Conuersus conuertit ouans; Petrumque uocari Sergius antistes iussit, ut ipse pater

Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus albatum uexit in arce poli.

Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest!

Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias,

Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.

Candidus inter oues Christi sociabilis ibit; Corpore nam tumulum, mente superna tenet.

Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse uides.
Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub die XII Kalendarum Maiarum, indictione II; qui uixit annos plus minus XXX, imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno eius consulatus IIII, pontificante apostolico uiro domno Sergio papa anno secundo.

Abeunte autem Romam Caedualla, successit in regnum Ini de stirpe regia; qui cum XXXVII annis

Abdication of Ini, his successor, A. D. 725.
imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis; quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri ac feminae certatim facere consuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
725 AD (1)
688 AD (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: