Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum
militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes,
causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare
Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo
pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque
commodis legionum adversaretur; simul ingruunt, saxa
iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.