Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut
in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum
auris oraque advertere: progrediuntur contuberniis. quis
ille flebilis sonus? quod tam triste? feminas inlustris, non
centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae
uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treviros et externae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae,
Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate,
praeclara pudicitia; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam
appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo
tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam
invidia in Treviros: orant obsistunt, rediret maneret, pars
Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita
coepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.