Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret
agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam
exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an
Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque
levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis
tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata
sunt, quia nec teneri poterant sine valido praesidio ob
magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod
firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si
integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas
aut gloria quod capta essent. adicitur miraculum velut
numine oblatum: nam cuncta Artaxatis tenus sole inlustria
fuere; quod moenibus cingebatur ita repente atra nube
coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur. ob haec consalutatus
imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae,
statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque
inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam
decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris
honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates
agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos
dies, quis divina colerent et humana non impedirent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.