Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri
castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis
aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris
militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne
alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora
transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum
sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit
legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione
et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat
trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo
Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris
quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat.
coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi,
data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno
habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre
compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec
a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam
subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia
ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum
e cohortibus iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.