Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
Tum primum e campo comitia ad patres translata
sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis,
quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus
ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus
largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit,
moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos
commendaret sine repulsa et ambitu designandos. inter
quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent
ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales vocarentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum
triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox
celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et
peregrinos iurisdictio evenisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.