Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium
armorum facies. non proelio, non adversis e castris, sed
isdem e cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos
nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt tela. clamor
vulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit.
et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut
tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque
ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non
medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans,
cremari corpora iubet.
Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem,
piaculum furoris; nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent.
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit
duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.