Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
Per idem tempus gladiatores apud oppidum Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset,
coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus
ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque.
nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello
(quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in
Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis
maris casibus. ergo gubernatores, quamvis saeviente
pelago, a Formiis movere; et gravi Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus
impacti triremium plerasque et minora navigia passim
amiserunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.