Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper
cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia,
componit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat
quamquam praesentem scripto adire. eius talis forma fuit:
benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis
ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam
ad principum auris conferret. neque fulgorem honorum
umquam precatum: excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle. ac tamen quod
pulcherrimum adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus
crederetur: hinc initium spei. et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus
Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur,
haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
non enim exuere imposita munia: satis aestimare firmari
domum adversum iniquas Agrippinae offensiones, idque
liberorum causa; nam sibi multum superque vitae fore,
quod tali cum principe explevisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.