Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in
eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad
integram consultationem petivisset, adiunxit: ceteris mortalibus in eo stare consilia quid sibi conducere putent;
principum diversam esse sortem quibus praecipua rerum
ad famam derigenda. ideo se non illuc decurrere, quod
promptum rescriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum
post Drusum an in penatibus isdem tolerandum haberet;
esse illi matrem et aviam, propiora consilia. simplicius
acturum, de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe
acrius arsuras si matrimonium Liviae velut in partis
domum Caesarum distraxisset. sic quoque erumpere aemulationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli:
quid si intendatur certamen tali coniugio? 'falleris enim,
Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam,
quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam
ut cum equite Romano senescat. ego ut sinam, credisne
passuros qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros
in summis imperiis videre? vis tu quidem istum intra
locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui te invitum perrumpunt omnibusque de rebus consulunt, excessisse iam pridem equestre fastigium longeque antisse patris
mei amicitias non occulti ferunt perque invidiam tui me
quoque incusant. at enim Augustus filiam suam equiti
Romano tradere meditatus est. mirum hercule, si cum
in omnis curas distraheretur immensumque attolli provideret quem coniunctione tali super alios extulisset, C.
Proculeium et quosdam in sermonibus habuit insigni
tranquillitate vitae, nullis rei publicae negotiis permixtos.
sed si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est
quod Marco Agrippae, mox mihi conlocavit? atque ego
haec pro amicitia non occultavi: ceterum neque tuis neque
Liviae destinatis adversabor. ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi
parem, omittam ad praesens referre: id tantum aperiam,
nihil esse tam excelsum quod non virtutes istae tuusque
in me animus mereantur, datoque tempore vel in senatu
vel in contione non reticebo.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.