previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Desiderato suo salutem

Maestissimus haec tibi nuntio, decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Philomathia. morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur. nunc autem per subita suprema virum caelibatu, patrem orbitate confodit. his additur quod quinque liberum parens inmaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. qui parvuli si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. [2] hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vispillonum sandapilari-orumque ministeria ominosa tumulavere; sed cum libitinam ipsam flentes omnes, externi quoque, prensitarent remorarentur exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta perpetuis sedibus dormienti similior inlata est. post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per [p. 448] elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi, quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet; si quod secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. hoc enim epitaphion est: [3]

Occasu celeri feroque raptam
gnaris quinque patrique coniugique
hoc flentis patriae manus locarunt
matronam Philomathiam sepulchro.
5o splendor generis, decus mariti,
prudens casta decens severa dulcis
atque ipsis senioribus sequenda,
discordantia quae solent putari
morum commoditate copulasti:
10nam vitae comites bonae fuerunt
libertas gravis et pudor facetus.
hinc est quod decimam tuae saluti
vix actam trieteridem dolemus
atque in temporibus vigentis aevi
15iniuste tibi iusta persoluta.

Placeat carmen necne: tu propera civitatemque festinus invise; debes enim consolationis officium duorum civium domibus adflictis, quod ita solvas deum quaeso, ne umquam tibi redhibeatur. vale. [p. 450]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: