previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Apollinari suo salutem

Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim [p. 48] quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari. cuius vilitatis esse signiferum Gnathonem patriae nostrae vel maxumum intellege. [2] est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus; tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens; beneficii, si rogaturus est, importunus petendi derogator negati, aemulator accepti callidus reformandi, querulus flagitati garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti; [3] osor ieiuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene vivente sed de bene pascente sententiam; inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, [p. 50] si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis. sed nec est sane praedicabilis viri in totum silenda 1 frugalitas: ieiunat quotiens non vocatur; sed sic quoque levitate parasitica, si invitetur, excusans; si vitetur, explorans; si excludatur, exprobrans; si admittatur, exsultans; si verberetur, exspectans. [4] cum discubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; si cito saturetur, in lacrimas; si sitiat, in querellas; si inebrietur, in vomitus 2; si fatiget, in contumelias; si fatigetur, in furias; faeculentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus faetida est. ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui; vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur. [5] sed dicis: ‘animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis; elegans videlicet homo pervenustusque cuiusque sit spectabilis persona visentibus.’ enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- [p. 52] diosus pollinctor exhorret. praeter hoc lumina gerit idem lumine carentia, quae Stygiae vice paludis volvunt lacrimas per tenebras. [6] gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus. portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus et strictus in spina, sic patescit horrori quod angustatur olfactui. praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum. [7] promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit. nutrit et barbam, quae iam senectute canescens fit tamen morbo nigra Sullano. tota denique est misero facies ita pallida veluti per horas umbris maestificata larvalibus. taceo reliquam sui molem vinctam podagra pinguedine solutam, taceo cerebrum crebra vibice peraratum, quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus, taceo pro brevitate cervicis occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. [8] taceo quia decidit honor umeris, decor bracchiis, robur lacertis, taceo chira- [p. 54] gricas manus unctis cataplasmatum pannis tamquam caestibus involutas. taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat. taceo fractas pondere arvinae iacere mammas quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse, taceo ventris inflexi pendulos casses parti genitalium, quia debili, bis pudendae turpibus rugis turpius praebere velamen. [9] iam quid hic tergum spinamque commemorem? de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis. taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. [10] nam quamquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tamen [p. 56] patronorum est praecipue cavendus arcanis, quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis; et.1 si ad occulta familiarium publicanda temporis ratio sollicitet, mox per hunc Spartacum quaecumque sunt clausa franguntur quaeque obserata reserantur; ita quod, quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat. hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur. [11] igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. denique facilius obtingit ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi qui pariter exsistat improbus dictis et probus moribus, vale. [p. 58]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: