previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Eutropio suo Salutem.

Si veteris commilitii, si deinceps innovatae per dies gratiae bene in praesentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intellegitis ut vos ad dignitatum sic nos ad desideriorum culmina ascendere. ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censeamus. testis est ille tractatus in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt. [2] quibus vix potuistis adduci ut praefecturam philosophiae iungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset, cuius disciplinae tunc fore adstruxi liberam professionem, cum nil familiae debuisses. 1 porro autem desidiae vicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam iactitant Ii vidi bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. [3] igitur, quod loco primore fieri par [p. 28] est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita iam nunc titulorum parilitate fastigat; simul et animorum spebus erectis fas est de cetero sperare meliora, certe creber provincialium sermo est annum bonum de magnis non tam fructibus quam potestatibus existimandum. qua de re vestrum est, domine maior, exspectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit universitas, quamdiu nos Sabini familia rexerit, Sabmiani familiam non timendam. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: