previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Polemio suo salutem

Gaius Tacitus unus e maioribus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub verbis cuiuspiam Germanici ducis in historia sua rettulit dicens: ‘cum Vespasiano mihi vetus amicitia; et, dum privatus esset, amici vocabamur.’ ‘quo respicit,’ ais, ‘ista praefari?’ ut scilicet memineris eo. tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum [p. 118] non nova vestra dignatione sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus, qui, si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur. [2] et nunc, cum id, quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur,1 dicas velim, qualiter futurus fueris humanus in factis, qui perduras avarus in verbis, nam tuorum peritiae comparatus non solum Cornelios oratores sed Ausonios quoque poetas vincere potes, si te hactenus philosophantem 2 nova subito ob iurisdietionem gloria capit: et nos aliquod nomenque decusque gessimus. [3] at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur. unde liquido patet incongrue a partibus [p. 120] vestris nimis reum pronuntiari cuius causa plus spectat tribunal alienum. [4] quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae; et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole, si minus, ut insiticiam appone, qua sodales vetustos numquam pro consequentum novitate fastidias. porro autem videbere sic amicis uti quasi floribus, tamdiu gratis, donec recentibus, vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: