previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Domino Papae Patienti salutem

Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera [p. 278] caelorum. ‘quorsum istaec?’ 1 inquis, te ista 2 sententia quam maxume, papa beatissime, petit, cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre, quas noveris, quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta prius soles indigentum respicere causas quam inspicere personas. [2] nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit, nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire, transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias; et hinc fit, 3 ut, quia crebro te non minus absentum verecundia quam praesentum querimonia movet, saepe terseris eorum lacrimas, quorum oculos non vidisti. [3] omitto illa, quae cotidie propter defectionem 4 civium pauperatorum inrequietis toleras excubiis precibus expensis. omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia, omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur, [4] omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari; cumque multa in statu fidei [p. 280] tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui, teque quodam venatu apostolico feras Fotinianorum mentes spiritualium praedicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros iam sequaces, quotiens convincuntur verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicis-simus animarum piscator extraxeris. [5] et horum aliqua tamen cum reliquis forsitan communicanda collegis; illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri. 1 vidimus angustas tuis frugibus vias; vidimus per Araris et Rhodani ripas non unum, quod unus impleveras, horreum. [6] fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 [p. 282] per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti. [7] sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit. secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit. [8] quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- [p. 284] latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit. [9] itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero. ilicet scias volo: per omnem fertur Aquitaniam gloria tua; amaris laudans, desideraris excoleris, omnium pectoribus, omnium votis, inter haec temporum mala bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es quibus operae pretium fuit fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento, memor nostri esse dignare, domine papa. [p. 286]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: