previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis fundi torum sagittariorumque viginti fere milibus. [2] In eodem Thymondas erat Graecis peditibus mercede conductis, triginta milibus, praepositus. [3] Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus xx milia barbarorum peditum habebat. [4] In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pede- [p. 25] stris acies, [5] quadraginta milia sequebantur, Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum vi milia iaculatorum funditorumque antecedebant. [6] Quidquid in illis angustiis adiri poterat, inpleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo, illinc a mari stabant, uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. [7] Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. [8] In laevo, quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab iitroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. [9] Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. [10] At iis, qui praemissi ab Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Thraecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant barbari. [11] At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tu tum agminis latus, quod ne superne incesseretur, timuerat, praestitit. [12] XXX et duo [p. 26] armatorum ordines ibant: neque enim latins extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde laxare semet sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum pluribus in ordinem incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Coenus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: