previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II

[2arg] Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.


HERODES ATTICUS, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. [2] Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, medium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate, aquis undique canoris atque avibus personante.

1 [p. 6] [3] Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, “disciplinae,” ut ipse dicebat, “stoicae,” sed loquacior inpendio et promptior. [4] Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de 2 philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, χυριεύοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et 3 pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. [5] Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.

[p. 8] [6] Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens, “Permitte,” inquit, “philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus,” iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui seStoicosappellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.

[7] Lecta igitur sunt ex libro qui prolatus est ea quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus [8] κακῶν. ῎ακουε. aliud nebulonum hominum qui seStoicosnuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta 4 sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. ῎ακουε.

᾿ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος κικόνεσσι πέλασσεν.
[9] τῶν ὅντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. ᾿αγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ τὰ μετέχοιτα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ [p. 10] τούων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. [10] πόθεν οἶδας; ῾ελλάνικος λέγει ἐν τοῖς αἰγυπτιακοῖς. τι γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ὅτι διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ χρύσιππος κλεάνθης; βεβασάνικας οὖν τι 5 αὐτῶν καὶ [11] δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι. δείκνυε πῶς εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζεσθαι: 6 μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσῃς. ῎αν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπῃ, λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, πρῴην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι; μήτι κακίας μετέχον; οὐκ ἄρα 7 ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν [12] παίζεις. ᾿εὰν δέ σε καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον* * *

[13] His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum dicta essent. 8

1 The proper height was six times the length of the foot.

2 de, Vulg.; omitted by w.

3 et, R. Klotz; omitted by.

4 atro ... iacto, ω.

5 Omitted byω.

6 Arrian.

7 γυμνάζεσθαι, Arrian.

8 His ... essent, only in α. β.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: