previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis [p. 386] et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt. Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate, quam in sermone instituebat, eiecit. [2] [3] Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit,hic eorum paria composuit,sauciavit venerem, [4] Martem vinxit, vulneravit, fugavit. Iovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et loro veneris iniectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere. Alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit. [5] Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Illic Iovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum caelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta nasceretur, et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse Iuppiter non vereri. [6] [7] Quid loquar Martis et veneris adulterium deprehensum et in Ganymeden Iovis stuprum caelo consecratum? Quae omnia in hoc prodita, ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur. [8] His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus.’ [p. 388]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: