Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit. [2] sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. [3] itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. [4] at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. [5] ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.