previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
bis senos fasces quae tibi prima dabit:
5ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partes et praestet amici
officium iusso littera nostra die.
atque ego si fatis genitus melioribus essem
10 et mea sincere curreret axe rota,
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui,
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
15 illa. confiteor, sic essem luce superbus,
ut caperet fastus vix domus ulla meos:
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
consulis ante pedes ire iuberer eques; [p. 456]
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
20gauderem lateris non habuisse locum,
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
sed foret a populo tum mihi dulce premi,
aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,
densaque quam longum turba teneret iter,
25quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,
spectarem, qualis purpura te tegeret.
signa quoque in sella nossem formata curuli
et totum Numidae sculptile dentis opus.
at cum Tarpeias esses deductus in arces,
30dum caderet iussu victima sacra tuo,
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
audisset media qui sedet aede deus;
turaque mente magis plena quam lance dedissem,
ter quater imperii laetus honore tui.
35 hic ego praesentes inter numerarer amicos,
mitia ius urbis 1 si modo fata darent,
quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
tunc oculis etiam percipienda foret,
non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
40 nam quid me poenae causa negata iuvet?
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
praetextam fasces aspiciamque tuos.
haec modo te populo reddentem iura videbit,
et se secreto 2 finget adesse tuis .
45nunc longi reditus hastae supponere lustri
credet, et exacta cuncta locare fide:
nunc facere in medio facundum verba senatu,
publica quaerentem quid petat utilitas: [p. 458]
nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
50albave opimorum colla ferire boum.
atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
ut mihi placetur principis ira roges!
surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara,
detque bonum voto lucidus omen apex.
55 interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
hic quoque te festum consule tempus agam.
altera laetitiae est nec cedens causa priori,
successor tanti frater honoris erit.
nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
60 imperium Iam suscipit ille die.
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
inque domo binus conspicietur honor.
65 qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
altius imperium consule Roma videt,
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
et maiestatem res data dantis habet,
iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
70talibus Augusti tempus in omne frui.
quod 3 tamen ab rerum cura propiore vacabit,
vota precor votis addite vestra meis.
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
75 praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas, [p. 460]
hic raptam Troesmin 4 celeri virtute recepit,
80infecitque fero sanguine Danuvium.
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
et quam vicino terrear hoste roga:
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum victima dira caput .
85mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
et teneat glacies iugera multa freti,
haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
90nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
illa quies animi, quam tu laudare solebas,
ille vetus solito perstat in ore pudor,
sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
ut fera plus valeant legibus arma, facit,
95rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
femina de nobis virve puerve queri.
hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
illi me, quia velle vident, discedere malunt:
100respectu cupiunt hic tamen esse sui.
nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit,
conveniens miseris et quamquam gloria non est,5
proxima dant nobis oppida munus idem.
105 nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo. [p. 462]
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
110hic aviae lateri proximus, ille patris.
his ego do totiens cum ture precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
115Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,6
natalem ludis scit celebrare dei.
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
misit in has siquos longa Propontis aquas,
is quoque, quo laevus 7 fuerat sub praeside Pontus,
120audierit frater forsitan ista tuus.
fortuna est impar animo, talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes.
nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
contenti tacita sed pietate sumus.
125 et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
tu certe scis haec,8 superis ascite, videsque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
tu nostras audis inter convexa Iocatus
130sidera, sollicito quas damus ore, preces.
perveniant istuc et carmina forsitan illa,
quae de te misi caelite facta novo.
auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
inmerito nomen mite Parentis habes.

1 verbis vel si nobis ius corr. Itali

2 secretis correxi, cf. v.31

3 quod cum vel ut

4 troesenen etc corr Korn

5 sit

6 ora

7 laetus

8 hoc

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: