previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur; plures abeunti Volumnio obsistere; [2] obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat: [p. 426] si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto1 noxae fore; [3] eo rem adductam ut omne2 rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae verba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; [4] dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum. [5] haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam in quam inter paucos certatum verbis fuerat. [6] et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, [7] cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent; priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, [8?] nunc iam populares orationes serere, “quam malleminquit Volumnius, “tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.” postremo condicionem ferre quae decretura sit non oratorneque enim id desiderare rem publicamsed imperator uter sit melior. [9] Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret; suo exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.

[10] tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum [p. 428] Etruscum susciperent. [11] quo animadverso consensu3 Volumniusquoniam in collegae voluntate interpretandainquiterravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit: manere an abire me velitis clamore significate.” [12] tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret. armis arreptis in aciem4 descendunt. et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt, [13] cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse.

[14] ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. [15] prius concurrit Volumnius quam Appius ad hostem perveniret; [16] itaque fronte inaequali concursum est; et velut sorte5 quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. [17] dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus [p. 430] esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast6 ego tibi templum voveo.” [18] haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. iam et duces imperatoria7 opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur. [19] ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. [20] urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra. ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur; [21] et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet8 militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. [22] castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. septem milia octingenti9 hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.

1 A.U.C. 458

2 omne ς muretus: omni ω: omnis TDLA.

3 A.U.C. 458

4 in aciem T2A2: in acie ω (w—anting in O).

5 et velut sorte ς duker (vi. xxi. 2): et velut forte MTDLA: et ut forte PFO: ut et forte U.

6 A.U.C. 458

7 Iam et duces imperatoria Walters and Conway (note): et duces imperatoria Weissenborn: imperatoria ω.

8 accenderet ς: accenderant MPTDLA: accenderat ω.

9 octingenti edd.: accc PFUOTDLA: acccc MA2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.10
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabellae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Smith's Bio, Bello'na
    • Smith's Bio, APP. Clau'dius Caecus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: