Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. dimissis Siculis Campanisque dilectus
habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum;
[2]
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque
acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in
publico esset,
[3?]
edixerunt consules ut privati1 ex censu
ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum
stipendio cibariisque dierum triginta.
[4]
ad id edictum
tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut
magis dux quam materia seditioni deesset: secundum
Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam
lacerandamque sibi consules sumpsisse.
[5]
per tot
annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram
[p. 134]
nudam ac vastam habere. tecta hostis incendisse,2 servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges
imperando;
[6]
si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut
dent quod non habeant nulla vi, nullo imperio cogi
posse. bona sua venderent; in corpora quae reliqua essent saevirent; ne unde redimantur quidem
quicquam superesse.
[7]
haec non in occulto, sed
propalam in foro atque oculis ipsorum consulum
ingens turba circumfusi fremebant;
[8]
nec eos sedare
consules nunc castigando, nunc consolando poterant.
spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum
dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam3 usi sunt.
[9]
senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu
iniquum onus iniungendum esse
[10]
nam unde, cum
pecunia in aerario non esset, paraturos navalis
socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam
obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta
Italiae litora esse?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.