Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. consul in campo Martio comitiis, priusquam
[p. 20]
centurias in suffragium mitteret, contione advocata1 “ignorare” inquit “mihi videmini,
[2?]
quirites, non
utrum bellum an pacem habeatis vos consuli—neque
enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra
marique ingens bellum molitur—sed utrum in
Macedoniam legiones transportetis an hostes in
Italiam accipiatis.
[3]
hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe bello experti estis.
quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis
fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus
opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum
in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod
cunctando cum summa clade nostra in Italiam
accepimus?
[4]
ne illud quidem dubium est, quin
hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos
litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret,
misso cum classe Laevino qui ultro ei bellum
inferret, in Macedonia continuerimus.
[5]
et quod
tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia
haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis
Carthaginiensibus, cunctamur facere?
[6]
patiamur
expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando
Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri
regem:
[7]
non quinto inde mense, quem ad modum ab
Sagunto Hannibal, sed quinto inde die2 quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet.
[8]
ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe aequabitis. aequabitis3 dico? quantum vel vir viro vel gens genti [p. 22]
praestat!
[9]
minima accessio semper Epirus regno4 Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc compara.
[10]
quanto magis florentem
Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus,
salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum
absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et
victor prope ad ipsam urbem Romanam venit!
[11]
nec
Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem
Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos
crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis
defecerunt.
[12]
haec vos, si Philippus in Italiam
transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis?
manserunt enim Punico postea bello. numquam
isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab
nobis non deficient.
[13]
si piguisset vos in Africam
traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam
Italia bellum habeat; hostium urbes agrique ferro
atque igni vastentur;
[14]
experti iam sumus foris nobis
quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite
in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres
censuerunt vos iubete.
[15]
huius vobis sententiae non
consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui
mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi,
[p. 24]
senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus5 exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.