previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. [2] et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas; [3] Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae1 urbes sequerentur. [4] igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. [5] nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, [6?] brevi quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege [p. 380] impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam2 habere. [7] adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur. [8] ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. [9] cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. [10] Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit. quam cum desertam [11?] ac stratam prope omnem ruinis invenissetceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante anniscupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. [12] itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, [13?] partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; [14] simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.

1 aliae ed. frobeniana 1531: aliquae B.

2 A.U.C. 558

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lampsacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lysimachia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Madytus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sestos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Smyrna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Abydus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ephesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Formula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hellespontus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ionia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), E´PHESUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MPSACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYSIMACHIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MA´DYTUS
    • Smith's Bio, Hegesi'anax
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: