previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed1 castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis impositis, explorata circa omnia; an nihil nostri2 habentes praeter nudum campum, in quo [2?] pugnaremus ...3 Maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent. [3] ideo, cum munimentis ea saepsissent,4 praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. [4] quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? [p. 222] [5] patria altera militaris est haec5 sedes, vallumque pro6 moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo7 victores nos reciperemus?

[6] his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? [7] ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit cum procul abessemus, quam nunc cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest? [8] quid autem est8 nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac9 crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?

hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. [9] pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novum iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam."

1 sed add. Madvig: om. V.

2 nostri cobet: vestri V.

3 lacunam suspiciunt edd.; Giarratano:supple: sine ullo consilio cum hoste dimicassemus? vel aliquid simile.

4 ea saepsissent J. F. Gronovius: eas saepissent V.

5 Patria altera militaris est haec Wesenberg: patriam alteram est militari est haec V.

6 A.U.C. 586

7 victi, quo add. H. J. Müller: om. V.

8 nos interdiu aut nocte abeundo potest? quid autem est Madvig: nos nec interdiu aut nocte abeundtem est V.

9 ac add. Fr.: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castra
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: