previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Leaena

Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,

ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.

mane, suffundam aquolam.

Pal.
Viden ut anus tremula medicinam facit?

eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.

Planesivm

5Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?

sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.

Phaed.

Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.

Plan.

Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.

Phaed.

Palinure, Palinure.

Pal.
Eloquere, quid est quod Palinurum voces?

Phaed.

10Est lepida.

Pal.
Nimis lepida.

Phaed.
Sum deus.

Pal.
Immo homo haud magni preti.

Phaed.

Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?

Pal.

Male valere te, quod mi aegrest.

Phaed.
Male mi morigeru's, tace.

Pal.

Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.

Phaed.

Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.

Plan.

15Tene me, amplectere ergo.

Phaed.
Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.

quia te prohibet erus, clam ero potior.

Pl.
Prohibet? nec prohibere quit,

nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.

Pal.

Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:

nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;

20verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.

Phaed.

Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,

sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:

dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.

Pal.

Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?

25nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.

Phaed.
Tace.

Pal.

Quid, taceam? quin tu is dormitum?

Phaed.
Dormio, ne occlamites.

Pal.

Tu quidem vígilas.

Phaed.
At meo more dormio: hic somnust mihi.

Pal.

Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.

Plan.

Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.

Pal.
Ilicet,

30pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.

viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.

etiam dispertimini?

Plan.
Nullum homini est perpetuom bonum:

iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.

Pal.
Quid ais, propudium?

tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?

35ebrióla, persollae nugae.

Phaed.
Tun meam Venerem vituperas?

quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?

at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.

em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.

Pal.

Tuam fidem, Venus noctuvigila.

Phaed.
Pergin etiam, verbero?

Plan.

40Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.

Pal.

Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:

bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.

hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?

Phaed.

Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.

Pal.

45Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.

Plan.

Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,

aeditumum aperire fanum ... quo usque, quaeso, ad hunc modum

inter nos amore utemur semper surrepticio?

Phaed.

Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam

50petere argentum, is hodie hic aderit.

Plan.
Nimium consultas diu.

Phaed.

Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam

in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.

Plan.

Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.

Phaed.

Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar.

55quando ego te videbo?

Plan.
Em istoc verbo vindictam para:

amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.

bene vale.

Phaed.
Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.

Pal.

Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo.

Phaed.
Sequere me.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (85 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: