[16]
ex hoc esse1
hunc2 numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem,
Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos3
homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et
illis temporibus doctissimum, M.4 Catonem illum senem; qui
profecto si nihil ad percipiendam colendamque5 virtutem
litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent.
quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et
si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor,
hanc animi remissionem6 humanissimam ac liberalissimam
iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum
omnium neque locorum; at7 haec studia adulescentiam
acuunt8, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis
perfugium9 ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt
foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.