previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas? [2] urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt in quibus fiant. [3] [p. 5079]hos omnes deos publicos priuatosque, Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum <ei> est quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, non minore hostium admiratione quam uestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? [4] an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni gentis fuerit? [5] forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; [6] quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest? [7] quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de ancilibus uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam uetustiora origine urbis? [8] et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Ueios transferemus? [9] [p. 5080]recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit? [10] at etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die'. [11] Aio Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus; [12] quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? [13] de sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. [14] [p. 5081]hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? [15] quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae damus? [16] comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? [17] Ueiosne haec transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (31 total)
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dialis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentilicia
    • Harper's, Ludi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLLE´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FLAMEN
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUPERCI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Dorso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: